Glose
Iterum alius navigare,etc. Haec quoque contra idololatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est, ut homo ad imaginem Dei editus, rationabilem ab ipso habens animum, quo excogitavit quomodo transiret fluctus, navem fabricans secundum artis suae peritiam, non honoret illum qui hanc sibi dedit scientiam, et invocet idolum, quod simili arte et majori vanitate formavit. Cum enim major sit qui fecit quam quod fit, facturam suam adorare insanire est. A Deo navigandi cursus petendus, a quo navigii praeparatio. Haeretici autem, qui vana fingunt simulacra errorum, ideo in fluctibus saeculi pereunt, quia navem Ecclesiae reliquerunt, et gubernatorem Deum.